- PONTES
- I.PONTESCastellum Daciae in Danubii ripa contra Theodoram oppid. Vide Procop. de aedificiis Iustin.II.PONTESin Campo Martio, Romae, tumultuarie exstruebantur, cum Comitia erant indicta, ut per eos in Ovile seu Septum Centuriae irent, suffragia ibi sua laturae. Erant itaque vioe angustae seu mensae potius, praesertim post legem Mariam, quae Pontium si militudinem haberent: numero 35. pro numero Tribuum, si Tributa, 193. vero, pro ratione Centuriarum, si Centuriata Comitia essent. Quod ideo institutum, ut per suum singulae Pontem suffragium ferrent, neve, si ponte unicô omnes Tribus Centuriaeve transire cogerentur, morae vel confusioni locus esset. Erant autem iis impositae duae cistae oblongae, una in capite Pontis, altera in fine, quibus custodiendis certi homines in Comitiis praeerant, qui Pliniô teste, l. 33. c. 2. Nongenti sunt appellati. Sortitione igitur inter Tribus et Centurias de praerogativa factâ, Magistratus in Tribunali sedens, per Praeconem, Praerogativam Centuriam ad suffragium vocabat: quae de loco, in quo constiterat, per Pontem suum discedebat in Ovile, ibique suffragium ferebat; sequentibusdein reliquis, qualibet per suum pontem. Stabant autem in Pontis initio Diribitores, qui tabellas singulis ministrabant; quarum unam Ovile ingressuri, in alteram cistam, a Rogatoribus propositam, conicerent: donec, totius Centuriae tabellis collectis, educerentur suffragia, cui rei Custodes adhibebantur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 14. et l. 8. c. 2. Hinc patet facile, quô sensu accipiendum sit Proverb. de Ponte deicere; nempe suffragii iure privare, ad suffragium non admittere, denotat: Unde Pontes hos, in Campo, non super aquam exstructos, eosque de illis deturbatos, Non ut periclitarentur tales de vita, sed ne suffragarentur in Comitiis, ait Ioh. Saxonius, in Orat. pro Roscio.III.PONTESnunc Paunton Camdenopagus Albionis in Anglia ad Thamesin fluv. inter Londinium et Oxonium: vel Reading, pagus vicinus, teste Lhuydô.Aliis Colbrook, pagus apud Buckingham oppid. indigitatur, oppid. agri Buckinghamiensis in confinio Middlesexiae: Paunton vero est Ad pontem in agro Lincolniensi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.